Derek W.Lomax, The Reconquest of Spain (Longman, London 1978, ISBN 0-582-50209-8) 212 pp. [too general to have much specifically relevant to St Dominic's background].
De Libello Iordanis vide Diss. Hinderyckx; de 'Encyclica de Translatione' (Solet divina) vide RP(a) Montanari 1993.
De legenda S.Dominici in South English Legendary vide J(a).
De lauda adespota tertiidecimi saeculi, in cod. Magliabechiano II.I ff.116v-117r, vide Romano Silva, 'Laude processionali anonime del XIII secolo', Memorie Domenicane NS 45 (1969) 50-55, praesertim 53-54.
Ioannes Petrus Olivi in suo tractatu de usu paupere citat S.Dominicum ad suam propriam positionem de paupertate contra S.Thomam defendendam: 'Quod autem subditur, scilicet quod paupertas est minimum inter tria vota, falsum est ... Mira res! Christus verbo et facto paupertatem quasi super omnia extollit, iste vero quasi sub omnibus eam deicit. Scio quod hoc non fecisset beatus Dominicus, qui maledixit omnibus suis, quandocunque possessiones reciperent' (cod. Vat. lat. 4986 f.77b; ed. Franz Ehrle, Archiv für Litteratur- und Kirchengeschichte des Mittelalters 3 [1887] 522).
Inter eos qui de S.Dominico scripserunt recenseri debet Thomas de Senis Caffarini dictus, cuius tamen legenda italice scripta perdita videtur: ipse in Supplemento legendae S.Catherinae narrat se aetatem beati patriarchae reperire non potuisse ('Ego etiam, conficiendo quandam legendam patris nostri sancti Dominici, et scire volens de etate eiusdem ad punctum, propter eandem causam [sc. propter diversitatem cronicarum et legendarum], plenarium propositum minime valui obtinere' [ed. Iuliana Cavallini & Imelda Foralosso, Roma 1974, p.176]). De hac legenda refert Albertus Castellensis, 'Composuit quoque legendam beati Dominici in vulgari sermone quam etiam pluribus voluminibus distinxit' (ed. R.Creytens, AFP 30 [1960] p.284). Cf. F.Sorelli, La Santità Imitabile, de quo vide infra M(d), pp.7, 9.
Sermo Hieronymi Savonarolae editus est in tomo Scritti Vari editionis nationalis (vide J(a) Hieronymus Savonarola) pp. 95-106.
Francisco Miquel Rosell, 'Manuscritos hagiográficos de la Biblioteca Universitaria de Barcelona', Revista Española de Teología 12 (1952) 99-151 notat cod. 460 (saec. XVIII): Dominicus Antonius de Faventia O.F.M., Elogiae in honorem Reginae SS.Rosarii, S.Dominici sanctorumque omnium O.Praed.
Vide RP(a) Iturgaiz, Montanari; Notitiae Variae 14.
Gunnel Vallquist, 'Dominicus och sanningskravet' [de D. et de veritate exigenda] in Helgonens svar (Proprius, Stockholm 1981, ISBN 91-7118-388-4) 151-187.
